Philosophia Botanica | Fructificatio | 108


108. FILAMENTA Staminum a Corolla Polypetala distincta, Corollae vero Monopetalae inserta sunt: exceptis antheris bicornibus.


Vaillantius hoc observavit in Monopetalis.

Pontedera ex dissectione 2000 specierum didicit, Flores monopetalos gerere stamina corollae inserta, at Polypetalos receptaculo floris.

Tournefortius Malvaceos (Ord. Nat. 44.) vere pentapetalos, uti ex basi corollae constat, inter monopetalos refert.

Rivinus tot numerat Petala, in quot sponte sua resolvitur flos deciduus.

Monopetali Flores stamina Petalo inserunt:

Sic Trientalis monopetalus est.

Oxalis vix basi petalorum cohaerens, monopetala evadit.

Polypetali stamina a petalis distincta gerunt.

Exceptio tamen admittitur rarius:

Statice pentapetala filamenta unguibus petalorum inserta habet.

Melanthium hexapetalum filamenta gerit petalis inserta.

Lychnides (ord. nat. 42.) altera stamina unguibus petalorum saepius adnectunt.

Monopetalos flores dari staminibus a corolla separatis in Bicornibus (Ord. nat. 24.) Erica, Andromeda, Arbutus, Ledum, Azalea, &c. uti & Cissus, Aloƫ.