Philosophia Botanica | Fructificatio | 113


113. PERICARPIUM naturaliter clauditur nec repletur minoribus Pericarpiis, sed saepius succulentum transit in Baccam.


Clauditur in plerisque exacte.

Reseda & Datisca tamen semper hiant.

Parnassia sub florescentia hiat, dein clauditur.

Foetum dari Pericarpium naturaliter minoribus pericarpiis mihi non constat; ubi autem Pericarpia quasi latent intra aliud, tum exterius Receptaculum commune est; ut in Magnolia, Uvaria, Michelia.

Bacca est succulentus fructus proprie ex Pericarpio facta, improprie ex parte qualibet. Finis Baccae, ut semina ab animalibus serantur: e. gr. Viscum.

Singulares & impropriae Baccae sunt sequentes; ubi sit

Calyx: Blitum, Morus, Basella, Ephedra, Coix, Rosa, Coriaria.

Receptaculum: Taxus, Rhizophora, Anacardium, Ochna, Laurus, Ficus, Dorstenia, Fragaria.

Semen: Rubus, Magnolia, Uvaria, Michelia, Prasium, Uvularia, Panax, Adonis, Crambe, Osteospermum.

Arillus: Euonymus (Celastrus hoc docuit.)

Nectarium: Mirabilis.

Corolla: Poterium, Adoxa, Coriaria.

Capsula: Euonymus, Androsaemum T. Cucubalus, Epidendrum.

Sicca Bacca: Linnaea, Galium &c. Tetragonia, Myrica, Trientalis, Tropaeolum, Xanthium, Juglans, Ptelea, Ulmus, Conarum, Amygdalus, Mirabilis.

Capsula externe: Dillenia, Clusia, Nymphaea, Capparis, Breynia, Morisona, Stratiotes, Cyclamen, Strychnus.

Cava: Staphylaea, Cardiospermum, Capsicum.

Conceptaculum: Actaea.

Legumen: Hymenaea, Cassia, Inga Pl. Ceratonia.

Strobilus: Anona, Juniperus.

Bacca naturaliter non dehiscit, quia mollis, & alius finis.

Baccae aggregatae manifestissimae in Adonide capensi.