Philosophia Botanica | Fructificatio | 114
114. COMPLETI Flores sunt Simplices aut Adgregati.
Divisio Florum Vaillantii haec erat:
Completus Flos gaudet Perianthio & Corolla.
Incompletus caret Perianthio aut Corolla.
Apetalus flos caret corolla, non Perianthio.
Nudus flos caret calyce, non corolla.
Dicitur magis apte nudus, ubi & Corolla & Calyce caret, quod tamen rarissimum est.
Primaria & maxime naturalis plantarum divisio ex Cotyledonibus desumta fuit, in Monocotyledones & Polycotyledones: ubi divisio inter simplices & proprie compositos flores sit, praesupponitur plantam esse polycotyledonem.