Philosophia Botanica | Sexus | 133


133. Vegetabilia, sensatione licet destituantur, aeque tamen ac animalia vivere (3) probat Ortus, Nutritio, Aetas, Motus, Propulsio, Morbus, Mors, Anatomia, Organismus.


Ortus ex Semine vel Gemma.

Nutritio ex humo tenuissima Kylbel. cum aqua & aƫre. Hales.

Aetas: infantia, pueritia, adolescentia, virilitas, senectus; Arbores, Hedera.

Motus: Horam diei observant flores semiflosculosi & varii alii.

Pluviam praesagit mane Calendula.

Noctu nutat Draba, Parthenium foliis ovatis crenatis, Trientalis.

flaccescit Impatiens, Amorpha:

reflectitur Sigesbeckia, Triumfetta;

clauduntur Mimosae, Papilionaceae, Lomentaceae.

componitur Tamarindus;
De die autem vigilant patentibus foliis.

Solem sequitur Reseda Luteola, & flores semiflosculosi.

Defectus motus ex umbra aut sylva, hinc diversa statura Pini aliorumque.

Propulsio, non enim datur in plantis Circulatio.

Morbus: Aestus, Sitis, Pernio, Fames, Polysarchia, Cancer, insecta.

Mors, Oppositum vitae est.

Anatomia: Vasa, Utriculi, Tracheae, Cutis, Epidermis.

Organismus: Vasa secretoria, Glandulae.