Philosophia Botanica | Sexus | 136
136. Cotyledones animalium proveniunt e Vitello ovi, cui punctum vitae innascitur; ergo Folia seminalia plantarum, quae Corculum (86: VI.) involverunt, iidem sunt.
Cotyledones & folia seminalia sunt synonyma in plantis.
Cotyledones lactiferi alunt Plumulam usque dum radices egerit, uti Placenta s. Cotyledones in Animalibus.
Musci & adfines solis cotyledonibus destituuntur.
Dissert. de Seminibus Muscorum.