Philosophia Botanica | Sexus | 147


147. Plantarum VENTRICULUS est Terra, VASA CHYLIFERA Radix, OSSA Truncus, PULMONES Folia, COR Calor, hinc Planta Animal inversum veteribus dictum fuit.


Animal inversum, olim planta dicta fuit; haurit radice, tanquam vasis lacteis chymum e minimis particulis humi, quod adscendit per caulem rigidum, in cujus divaricatione enascuntur Genitalia.

Cor plantis nullum, sed Calor efficit omne; nec opus est corde, ubi nec perpetui mobilis effectus necessarius est, & ubi propulsio, non circulatio, humorum.

Folia in motu constituta & perspirantia hoc modo pulmonibus respondent; in se tamen re ipsa musculi analoga sunt, licet non uti in animalibus cauda affixa, cum motus voluntarius in his dari nequeat.