Philosophia Botanica | Characteres | 157


157. SPECIES (155) tot numeramus, quot diversae formae in principio sunt creatae.


Class. plantar. 5. Species tot sunt, quot diversas formas ab initio produxit Infinitum Ens; quae formae, secundum generationis inditas leges, produxere plures, at sibi semper similes. Ergo species tot sunt, quot diversae formae s. structurae hodienum occurrunt.

Oratio de Telluris habitabilis incremento, Ups. & Leyd. edita, consequentias plurimas super hoc argumentum edocuit.

Radix extenditur in herbam inque infinitum, usque dum apice rumpantur integumenta in florem, formantque semen contiguum, ultimum terminum vegetationis; Hoc semen cadit, prognascitur, & in diverso loco quasi plantam continuat; hinc simillimam sobolem producit, uti Arbor ramum, Ramus gemmam, Gemma herbam; ergo Continuatio est generatio plantarum.

Novas Species dari in vegetabilibus negat generatio continuata, propagatio, observationes quotidianae, Cotyledones.

Dubium movere Marchant. act. paris. 1719; Ego in Peloria 1744; Gmelinus in orat. inaugur. 1749. vide Amoenit. acad. 71.

Nymphoides T. Herba Nymphaea, fructificatio Menyanthis.
Datisca, mas Cannabis; semina  Reseda.
Tragopogon  Hort.  ups.  3. quasi  ex  parte  Lapsana.
Hyoscyamus Hort. ups. 2.     -      -      -   Physalide.
Poterium Hort. ups. 2.     -      -      -   Agrimonia.
Saxifraga Fl. suec. 358.     -      -      -   Parnassia.
Dracocephalum Hort. ups. 6.            -      -   Nepeta.
Primulae sp. alpina           -       -      -      -   Cortusa,

Carduus Hort. ups. 1. degenerans in Carduum Pyrenaicum.

Mesembryanthema numerosa ad Caput Bonae Spei.

Gerania africana, conformia flore, ad Cap. bon. spei.

Cacti omnes in sola America.

Aloƫ numerosissimae in Africa.

Varietates singulares numerosae Tournef. corollar.

Verbena virginica nobis obseruata.

Delphinium observante Gmelino.

Mercurialis foliis multifidis Marchantii.