Philosophia Botanica | Characteres | 169
169. Quae (167) in uno genere ad Genus stabiliendum valent, minime idem in altero necessario praestant.
Scias Characterem non constituere Genus, sed Genus Characterem.
Characterem fluere e Genere, non Genus e Charactere.
Characterem non esse, ut Genus fiat, sed ut Genus noscatur.
Exempla demonstrant hoc evidentissime:
Caricae Mas monopetalus, Femina pentapetala est.
Jatrophae flores Masculi monopetali, Feminei pentapetali.
Myrica altera semine nudo, altera baccato.
Fraxinus alia flore nudo, alia corollato.
Geranium aliud corolla regulari, aliud irregulari.
Linum aliud pentapetalum, aliud tetrapetalum.
Aconitum aliud tricapsulare, aliud quinquecapsulare.
Controversia inde Rivini cum Dillenio (ยง.21).
Haeresis inde summa Botanices, quae genuit genera spuria innumera, in summum damnum Botanices.
Trifolium e. g. aliud monopetalum, aliud tetrapetalum; aliud monospermum, aliud polyspermum; urgent nonnulli Monopetalum & Polypetalum, Monospermum & Polyspermum, sub eodem genere militare non posse; ergo contra Naturam genera spuria condunt.