Philosophia Botanica | Characteres | 192


192. Character Naturalis (189) fructificationis notas omnes differentes (98) & singulares (105), per singulas suas species (157) convenientes (165), recensebit; dissentientes (166) vero sileat.


Est opus infiniti laboris, antequam Characteres, secundum omnes species fuerint limitati.

Omnes partes fructificationis examinandae, etiam quae visum eludunt, quamvis Microscopium adhiberetur (quod tamen rarissime adhibere necesse est), quum, ignota fructificatione, nulla de genere certitudo: qui velit Asarum farinae vel scabiei nosse, debet utique uti microscopiis.

Rajus itaque (perperam): Notae obviae sunt, manifestae & cuilibet facile observabiles; Nam cum Methodi usus praecipuus fit rudes & Tyrones in Stirpium cognitionem compendio absque taedio & difficultate inducere, non oportet ejusmodi notas proponere, quae adtentum & solicitum requirunt spectatorem, cuique ut microscopium secum ferat, necessum sit.