Philosophia Botanica | Differentia | 257


257. Nomen specificum legitimum plantam ab omnibus congeneribus (159) distinguat; Triviale autem nomen legibus etiamnum caret.


Fundamentum est hic canon nominum specificorum, quo neglecto, lubrica erunt omnia.

Nomina specifica omnia, quae plantam a congeneribus non distinguunt, falsa sunt.

Nomina specifica omnia, quae plantam ab aliis, quam congeneribus distinguunt, falsa sunt.

Nomen specificum est itaque Differentia essentialis.

NOMINA TRIVIALIA forte admitti possunt modo, quo in Pane suecico usus sum; constarent haec

Vocabulo unico;

Vocabulo libere undequaque desumto.

Ratione hac praecipue evicti, quod differentia saepe longa evadit, ut non ubique commode usurpetur, & dein mutationi obnoxia, novis detectis speciebus, est. e. g.


Pyrola irregularis.       Pyrola staminibus adscendentibus, pistillo declinato. Fl. suec. 330.
Pyrola Halleriana. Pyrola floribus racemosis dispersis, staminibus pistillisque rectis. Fl. suec. 331.
Pyrola secunda. Pyrola racemis unilateralibus. Fl. suec. 330.
Pyrola umbellata. Pyrola floribus umbellatis Fl. suec. 333.
Pyrola uniflora. Pyrola scapo unifloro Fl. suec. 334.

Sed nomina Trivialia in hoc opere seponimus, de differentia unice solliciti.