Philosophia Botanica | Differentia | 258


258. Nomen specificum primo intuitu plantam suam manifestabit, cum differentiam (257) ipsi plantae inscriptam contineat.


Trivialia erant antecessorum & maxime Trivialia erant antiquissimorum Botanicorum nomina.

Character Naturalis speciei est Descriptio; Character vero Essentialis speciei est Differentia.

Primus incepi Nomina specifica Essentialia condere, ante me nulla differentia digna exstitit.

Agnovere hanc Methodum Botanici recentiores acutissimi Royenus, Gronovius, Guettardus, Dalibardus in omnibus Hallerus, Gmelinus, Burmannus in plerisque.

Mea nomina specifica e Descriptione extraxere Differentias; ex Differentiis selectissimum investigarunt characterem essentialem, quo constant.

Excludendae itaque sunt, in nomine specifico, notae omnes accidentales, in planta ipsa non existentes, aut non palbabiles, e. gr. Locus, Tempus, Duratio, Usus.

Erronea Nomina Specifica sunt omnia ab idaearum ordine, aut hypothesi desumta.


Ordines idaearum.

Tinus  prior.
— — alter.
— — tertius,

Hypothesis.

Hyoscyamus   peculiaris.
Meum spurium.
Acorus verus.
Campanula pulchra.