Philosophia Botanica | Differentia | 261


261. Notae collatitiae cum aliis speciebus diversi generis, falsae sunt.


Praesupposuerunt antecessores apud Tyronem empyricam cognitionem plerarumque plantarum Europaearum, tanquam ex ideis innatis, adeoque in arte Doctis scripsere, nos autem indoctos docere tantum studemus.

Lege artis mutuo noscatur planta ex nomine & nomen ex planta; utrumque ex proprio charactere; in illo scripto, in hac delineato; Tertius non admittatur.

Nomina praesupponentia alias plantas deduxere tandem homines in vertiginem.

Erronea Nom. Spec. proclamamus ea, quae similitudinem alterius plantae ex Herba, Fructificatione, Habitu, graece aut latine gerunt.

a Foliis


ab Imaginatione.


per Vertiginem.


per Graecismum.