Philosophia Botanica | Differentia | 264


264. Locus natalis species distinctas non tradit.


Locum non debere nomen specificum intrare, multae rationes suadent.

  1. Nullus facile adiret Japoniam, Caput Bonae Spei Peruviam, ut noscet plantam.
  2. Mutatur saepius Locus, Alpinae plantae omnes summeque montanae, extra alpes paludosae evadunt.
  3. Non unicus est locus ejusdem speciei:
    Lapponia, Sibiria, Canada,
    Asia, America easdem saepius alit.

  4. Hortus Paradisiacus coercet saepe ex toto orbe plantas.
  5. Quis plantam sibi porrectam absque loco non studeret dignoscere.
  6. Botanicis in Herbario, Medicis in Pharmacopolio aridet nosse species.
  7. Respectivus est locus ad nos, nostramque cognitionem in Europa.

Planta sine loco concipi nequit; accidentalis tamen est, licet proximus, mutabilis vero maxime, hinc nequit nomen specificum intrare.


Erronea Nom. Specif. a Loco desumta statuimus omnia esse, sive ea a Solo, sive a Regione, sive a Frequentia desumta sint.

a Solo.
Valeriana sylvestris.
  palustris.
  campestris.
  montana.
  alpina.
Mentha arvenis.
  aquatica
Alsine nemorum.
  pratensis.
  littoralis.
Vicia Segetum.
  Sepium.
  Dumetorum.
Glaux maritima.
Sedum rupestre.
Muscus amans uvida.
Erisimum juxta muros.

a Regione.
Sagittaria Europaea.
Acrostichum Septentrionalium.
Calceol. mar. Lapponum Rd.
Pentaphylloides  Suecicum Pluk.
Bugula Suecica Mor.
Acetosa Moscovitica Mor.
Cochlearia Danica C. B.
Cochlearia Batavica Hr.
Cochlearia Brittanica Dod.
Cochlearia Anglica.
Cytisus Germanicus.
Pulmonaria Gallica.
Tamariscus Narbonensis.
Iris Florentina.
Salicornia Cretica.
Aster Atticus.
Ranunculus Turcicus.
Iris. Chalcedonica.
Iris. Damascena.
Lilium. Persicum.
Stoechas Arabica.
Fritillaria Capitis Bonae Spei.
Virga aurea Novae Angliae.
Virga aurea Marilandica.
Filix Brasiliensis.

a Frequentia.
Oenanthe rara R.
Clematis peregrina C. B.
Valeriana hortensis.
Scabiosa communior J. B.
Hydrocotyle vulgaris.
Muscus vulgatissimus.