Philosophia Botanica | Differentia | 264
264. Locus natalis species distinctas non tradit.
Locum non debere nomen specificum intrare, multae rationes suadent.
- Nullus facile adiret Japoniam, Caput Bonae Spei Peruviam, ut noscet plantam.
- Mutatur saepius Locus, Alpinae plantae omnes summeque montanae, extra alpes paludosae evadunt.
-
Non unicus est locus ejusdem speciei:
Lapponia, Sibiria, Canada,
Asia, America easdem saepius alit. - Hortus Paradisiacus coercet saepe ex toto orbe plantas.
- Quis plantam sibi porrectam absque loco non studeret dignoscere.
- Botanicis in Herbario, Medicis in Pharmacopolio aridet nosse species.
- Respectivus est locus ad nos, nostramque cognitionem in Europa.
Planta sine loco concipi nequit; accidentalis tamen est, licet proximus, mutabilis vero maxime, hinc nequit nomen specificum intrare.
Erronea Nom. Specif. a Loco desumta statuimus omnia esse, sive ea a Solo, sive a Regione, sive a Frequentia desumta sint.
a Solo. | |
Valeriana | sylvestris. |
palustris. | |
campestris. | |
montana. | |
alpina. | |
Mentha | arvenis. |
aquatica | |
Alsine | nemorum. |
pratensis. | |
littoralis. | |
Vicia | Segetum. |
Sepium. | |
Dumetorum. | |
Glaux | maritima. |
Sedum | rupestre. |
Muscus amans uvida. | |
Erisimum juxta muros. |
a Regione. | |
Sagittaria | Europaea. |
Acrostichum | Septentrionalium. |
Calceol. mar. | Lapponum Rd. |
Pentaphylloides | Suecicum Pluk. |
Bugula | Suecica Mor. |
Acetosa | Moscovitica Mor. |
Cochlearia | Danica C. B. |
Cochlearia | Batavica Hr. |
Cochlearia | Brittanica Dod. |
Cochlearia | Anglica. |
Cytisus | Germanicus. |
Pulmonaria | Gallica. |
Tamariscus | Narbonensis. |
Iris | Florentina. |
Salicornia | Cretica. |
Aster | Atticus. |
Ranunculus | Turcicus. |
Iris. | Chalcedonica. |
Iris. | Damascena. |
Lilium. | Persicum. |
Stoechas | Arabica. |
Fritillaria | Capitis Bonae Spei. |
Virga aurea | Novae Angliae. |
Virga aurea | Marilandica. |
Filix | Brasiliensis. |
a Frequentia. | |
Oenanthe rara R. | |
Clematis peregrina C. B. | |
Valeriana hortensis. | |
Scabiosa communior J. B. | |
Hydrocotyle vulgaris. | |
Muscus vulgatissimus. |