Philosophia Botanica | Differentia | 270


270. Sexus nullibi species diversas constituit umquam.


Intelligitur hic Sexus Dioicus maris & feminae, non vero sexus Monoicus, Hermaphroditus &c. ex. gr. in Rumice, species Acetosae mares & feminae s. Dioicae sunt; Beta spinosa Androgyna seu Monoica; Lapatha Hermaphroditae seu Monoclinae. Acetosa Alpina digyna. Has notas inservire pro Differentia specifica nullus negavit.

Auctores plurimi J. B. Raj. Tournef. constituerunt ex sexu maris & feminae diversas species, quas uti solo sexu differentes, negamus esse specie distinguendas.

e. gr.    Urtica Mas & Femina.
  Cannabis    Mas & Femina.
  Humulus Mas & Femina.

Erronee ob sexum distinctum veteres distinxerunt species, ubi sexus diversus non fuit, sed diversissima planta, ex. gr.

Mas & Femina: