Philosophia Botanica | Differentia | 273


273. Duratio saepe magis ad locum, quam ad plantam pertinet, in differentia itaque eam adhibere non arridet.


Calidae Regiones, quae aestate perenni gaudent, plantas alunt toto anno vix perituras, hinc plurimae in illis regionibus plantae perennes & arborescentes evadunt, quae apud nos annuae sunt, uti Tropaeolum, Beta, Majorana, Malva arborea &c.

Frigidae regiones e perennibus plantis annuas faciunt, uti Mirabilem, Ricinum &c.

A Duratione itaque, nisi manifestissima sit, nulla differentia petenda.