Philosophia Botanica | Differentia | 291


291. Nomen specificum quo brevius, eo etiam melius, si modo tale (257).


Pulchritudo artis brevitatem exposcit, nam quo simplicius, eo etiam & melius, & stultum est facere per plura, quod fieri potest per pauciora; Natura etiam ipsa compendiosissima est in omni sua actione.


Numerus vocabulorum, quae in differentia adhibentur, nunquam ultra duodecim vocabula admittat; quemadmodum Nomina Generica duodecim ad summum literis constabunt ยง. 249. ita & Differentia 12. vocabulis, ut limites tandem stabiliantur.


Duodecim vocabula sufficere pro differentia specifica ex sequenti calculo elucescit. Sit genus centum specierum, quem numerum attigisse nullum adhuc cognitum genus novimus; distinguantur hae species synopsi; a. 50. b. 25. c. 13. d. 7. e. 3. f. 2. g. 1. adeoque sex substantiva cum totidem adjectivis, ad summum necessaria essent; at vero unum idemque substantivum saepe admittit plura adjectiva, adeoque duodecim vocabula vix unquam necessaria erunt pro differentia generis centum specierum.


Horrenda itaque sunt nomina specifica veterum sesquipedalia, quae descriptiones loco differentiarum sistunt.


Cenchramidea arbor saxis adnascens, obrotundo pingui folio, fructu pomiformi in plurimas capsulas grana ficulnea (stylo columnari hexagono praeduro) adhaerentia continentes, diviso, Balsamum fundens. Plukn. alm. 92.


Gramen myloicophoron carolinianum s. Gramen altissimum, panicula maxima speciosa, e spicis majoribus compressiusculis utrinque pinnatis, blattam molendariam quodammodo referentibus, composita, foliis convolutis mucronatis pungentibus. Pluk. alm. 137.


Acaciae quodammodo accedens, Myrobalano chebulae Vestingii similis arbor americana spinosa, foliis ceratoniae in pediculo geminatis, siliqua bivalvi compressa corniculata seu cochlearum vel arietinorum cornuum in modum incurvata, sive Unguis cati. Breyn. prodr. 2. p. 29.