Philosophia Botanica | Differentia | 292


292. Nomen specificum nulla admittat vocabula, nisi quibus a congeneribus necessario distinguitur.


Nullum vocabulum in differentia specifica superfluum erit.

Si eadem nota poterit paucioribus verbis exprimi, erit illa optima, quae brevissima fuit.

Exulent Antonomasia, Tautologia & flosculi oratorii.

Betula nana pumila Franken. Tautologia.

Lamium caule folioso. Lind. Antonomasia.