Philosophia Botanica | Differentia | 293
293. Nomen specificum nullum, speciei in suo genere solitariae (203), imponi potest.
Sunt, qui statuunt, nomen specificum addi debere speciebus novi generis, licet solitariis, ut inde formetur idea plantae.
Non negamus, Habitum multum inservire ad formandas notiones de planta; at vero in nomine specifico admodum erronea est, cum contineat nihil aliud, nisi solam notam, qua distinguatur a congeneribus.
Ubi nulla differentia specifica ad plantam nominatam, ibi praesupponitur, in genere non nisi unicam speciem esse detectam.
Erronea itaque sunt nomina specifica, quae differentias imposueere plantis in suo genere solitariis pag. 136. e. gr.
Morina orientalis, carlinae folio. Tournef. cor. 48.
Dalechampia scandens, lupuli foliis, fructu hispido tricocco. Plum. amer. 17.
Matthiola folio aspero subrotundo, fructu nigricante.. Plum. amer. 16.
Maranta arundinacea, cannacori folio. Plum. amer. 16.
Valdia cardui folio, fructu subcaeruleo. Plum. amer. 11.