Philosophia Botanica | Differentia | 295


295. Nominis specifici vocabula non erunt composita, nominibus genericis similia, nec graeca, sed tantum latina; nam quo simpliciora, eo etiam meliora.


Character definit nomen Genericum, Differentia vero specifica se ipsem; adeoque prius esse poterit peregrinum, posterior autem per se evidentissima erit; ideo haec pure latina, nec graeca.

Erroneae itaque sunt differentiae specificae omnes graecae.


Belleval. Prof. Monsp. circa finem seculi XVI. rarissimas icones, quae non prodiere, incidi curavit, has mecum cummunicatis a Cl. Sauvagesio, intellexi Auctori in animum fuisse omnes differentias graeca lingua composito vocabulo exprimere; e. gr.