Philosophia Botanica | Differentia | 299
299. Similitudo omnis, in nomine specifico usurpata, dextra manu notior erit, licet & haec minus placet.
Similitudo unico verbo exhaurit id, quod alioquin integra oratione demonstraretur; sed omnis similitudo claudicat, ideoque etiam in artis dedecus assumitur omnis similitudo obscura, & non unicuique manifestissima.
Assumenda itaque nulla alia similitudo, quam a partibus externis corporis humani, uti Auris, Digitus, Umbilicus, Oculus, Scrotum, Penis, Vulva, Mamma; non vero ab internis corporis partibus, quae Anatomicis solum notissimae.
Similitudo valet sine definitione, quod nullus alius artis terminus.
Obscuras similitudines, & quidem plurimas, introduxere Botanici non omnibus notas. E. gr.
Agaricus tubae falopianae instar. T.
Orchis anthropophora.
Orchis Simiam referens. C. B.
Orchis Cercopithecum exprimens. Col.
Orchis Muscam referens.
Mesembryanthem. rostrum Ardeae referens D.
Mesembryanth. rictum caninum referens D.
Lotus siliquis pedes corvinos referens C. B.
Fungus pilis Capreoli prorsus similibus Loes.
Atriplex semine bucephali Col.
Arbor acul. ramis incurvis, scenam topiariam efformans. Plukn.
Fungus daedaleis sinubus T.
Fungus auriscalpium referens.
Hemionitis folio securis Romanae figura. Pluk.
Medica caseiformis. Rudb.