Philosophia Botanica | Differentia | 300


300. Nomen Specificum, nullum adjectivum sine opposito substantivo, adhibeat.


Nullum adjectivum, adeoque nullum adtributum in nomine specifico, sine praegresso substantivo, cui respondeat; ubi autem nulla pars prius nominata, ibi supponitur praedicari de tota planta.

Substantiva hic usitata semper erunt partes plantae.

Erronea sunt omnia Nomina specifica, quae admittunt adjectiva sine opposito substantivo.

Adjectiva sine substantivo vero.

Millefolium cornutum C. B. foliis.

Nigella cornuta C. B. capsula.

Thlaspidium cornutum T. calyce.

Lysimachia corniculata C. B. capsula.

Allium bicorne C. B. spatha.

Viola tricolor C. B. corolla.

Myrtus cristata Wehl. foliis.

Amaranthus cristatus. spica.

Gramen cristatum. bracteis.

Solanum vesicarium. calyce.

Colutea vesicaria. pericarpio.

Ranunculus vesicarius. vi.

Millefolium vesicatorium. radice instructa vesiculis.

Mesembryanth. vesicatorium. foliis adspersis.

Substantiva Erronea.

Sederitis utriculis spinosis Herm. pro verticillis.

Adjectiva & Substantiva genere conveniant.

Juniperus alpinus. Clus. alpina.

Hippuris muscosus Mor. muscosa.