Philosophia Botanica | Varietates | 316


316. Cultura tot Varietatum mater, optima quoque Varietatum examinatrix est.


Horticulturae mangonium produxit flores plenos, fructus horaeos, caulium turiones, herbas altiles, capitatas, teneraque olera; Hae sibi relictae in solo macro sylvestrem induunt naturam & naturalem.

Vidi lecta diu, & multo spectata labore
Degenerare tamen: ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret: sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublapsa referri. Virg. Georg. 1.

Sic dulcissimae Vites fiant acidae, suavissima Mala acerba, gratissima Pyra austera; mitissima Amygdala amara, succosa Persica exsucca, laevissimae Lactucae spinosae, pulposi Asparagi lignosi, sapidissima Cerasa acidissima; Cerealia Olera & Fructus evilescant omnia.


Solum mutat plantas, unde varietates enascuntur, & mutato eodem, redeunt:

Buxus arborescens. C. B. Buxus humilis. Dod.

Xanthium Dod. Xanthium canadense majus. T.

Acanthus mollis C. B. Acanthus oculeatus C. B.

Cinara aculeata C. B. & non aculeata C. B.

Brunella Dod. Brunella caeruleo magno flore. C. B.

Myosotis foliis hirsutis. H. C. & foliis glabris. H. C.

Crista galli femina. I. B. & mas I. B.

Cerinthe flore ex rubro purpurascente C. B. & flavo flore asperior. C. B.