Philosophia Botanica | Synonyma | 322


322. In Synonymis Auctor & Pagina ubique ad finem indicanda sunt.


Citatio operis in nominibus plantarum constabit genere & differentia s. Auctore & Libro.


Auctoris nomen solum non sufficit, cum idem auctor saepius plura scripta evulgavit; Fuere etiam saepius duo vel plures ejusdem nominis, vel in posterum possent plures prodire, eodem nomine inclarescentes; Sic dudum innotuere duo ejusdem nominis:



Opus solum pro citatione non sufficit, cum plurima vel prodiere dudum, vel prodibunt in posterum, sub eodem nomine, quae ansam confusionis praebent futuris seculis, nisi Auctor addatur.



Proprii Auctores solent excludere proprium nomen, & tantum operis mentionem injicere, vel, quod minus placet, etiam tantum eiusdem literas initiales, hoc ab aliis non erit imitandum.


(Dill.)   Catal. Giss. vel   C. G.
  Hort. Eltham.   - - H. E.
  Hist. Muscor. - - H. M.

Compendiosissime & unico vocabulo nominetur opus, cujus litera initialis erit parva, Auctoris vero majuscula, ne citatio evadat diffusior, tamen evidens.

Pagina addatur ultimo, ut facilius evolvatur planta.