Philosophia Botanica | Vires | 358
358. Qualitates plantarum, in quibus vires subsistunt, indicat Sapor, Odor, Calor.
Sensus externi sunt instrumenta naturalia, quibus explorantur plantarum qualitates.
Insipida & inodorata vim medicam vix exercent.
Sapidissimae & odoratissimae vero semper maximam vim possident.
Destructo sapore & odore in plantis etiam vis castratur, ut in Foeculis & Magisteriis Callae, Ari, Jatrophae, Elaterii.
Masticatione vires a sapido provenientes optime explorantur.