Philosophia Botanica | Plantae | 78
III. PLANTAE.
78. VEGETABILIA comprehendunt Familias VII: Fungos, Algas, Muscos, Filices, Gramina, Palmas, Plantas.
Constant Vegetabilia triplicibus vasis:
1. Vasa succosa liquorem vehunt.
2. Utriculi alveolis succum conservant.
3. Tracheae aƫrem attrahunt.
Gesneri Diss. de Vegetabilibus de his consulenda.
1. Fungi;
2. Algae; his Radix, Folium & Caudex in unum.
3. Musci; his Anthera absque Filamento. remota a flore Femineo: destituto Pistillo; Semina vero propria tunica cotyledonibusque carent.
4. Filices; his Frondes sunt fructificantes averso latere.
5. Gramina; his Folia simplicissima, Culmus articulatus, Calyx glumosus; Semen unicum.
6. Palmae; his Caudex simplex, apice, frondosus, fructificationes in Spadice cum Spatha.
7. Plantae dicuntur reliquae, quae priores intrare nequeunt familias.
Herbaceae quotannis supra Radicem pereunt, cum Radix omnis herbae perennis infra terram gemmam proferat.
Frutices: Caudex adscendit supra terram absque gemmis.
Arbores: Caudex adscendit supra terram cum gemmis.
Gemmae vel distinguunt Frutices ab Arbore, vel nulli Limites, cum magnitudo nihil facit. Pontedera itaque Gemmiparas dixit Arbores.
Indicae arbores maximae frutices dicentur, quum in his raro gemma; adeoque haec divisio non est naturalis, cum intra Fruticem & Arborem nullos limites posuit natura, sed opinio vulgi.