Philosophia Botanica | Fructificatio | 90


90. COROLLA (86: IV.) a PERIANTHIO (86): 1) distinguitur, quod illa cum Staminibus (86: III.) situ alternat, Perianthium autem opponitur.


Tournef. Petala sunt folia illa, quae forma & colore plerumque ceteris partibus praestant, quaeque nunquam fiunt seminis involucrum.

Columna, Petalum esse Floris Folium, primus dixit.

Stamina alternare cum Petalis, uti Petala cum Perianthio, adeoque & stamina opponi laciniis calycinis, patet ex Tetrandris & Pentandris completis.

Exempla regulae petas ex Chenopodio, Urtica, Parietaria, ubi Corolla deest.

Statuere, ubi ex Perianthio & Corolla alterum adest, esse hoc Corollam, uti pars praestantior, negant Ammannia, Isnarda, Peplis, Ruellia, Campanula, quae saepe corollas excludunt, non vero calyces.

Calycem, uti a cortice plantae ortum, magis rudem crassumque esse, quam Corolla, e tenero colorato molli Libro producta, cuique patet; Limites autem horum determinantur vix unquam, nisi a colore, qui non sufficiens est, ut in Bartsia.

Plurimi Flores ferunt Corollas coloratas, nudas, caducas, sub statu florescentiae, quae dein indurantur, virescunt, persistunt, e. g. Helleborus, Ornithogalum.

Limites inter Calycem & Corollam absolutos, naturam non posuisse, patet ex Daphnide, ubi connata ambo, & margine omnino unita, veluti folium Buxi, cfr. Class. plant. 5. n. tt.

Euphorbiam monopetalam statuunt varii, qui calycem pro corolla habent; peltas autem Floris esse Petala docent species annuae indicae petalis albis distinctissimis.