Philosophia Botanica | Fructificatio | 94


94. NUMERUS naturalissimus (93) est, quod Calyx in tot segmenta, quot Corolla dividitur, quibus Filamenta respondent, singulo singulis Antheris instructo. Pistilli autem divisio cum Pericarpii loculis aut Seminum Receptaculis convenire solet.


Quinarius numerus in Fructificatione maxime frequens est; ut ex Pentandris, Syngenesistis aliisque patet.

Calyx & Corolla quinquefida in plurimis evadunt.

Exempla pro numero naturalissimo sint Lysimachia, Linum.