Philosophia Botanica | Tabulae, Instructiones | Peregrinatio
PEREGRINATIO.
Principium erit mirari omnia, etiam tritissima.
Medium est calamo committere visa & utilia.
Finis erit naturam accuratius delineare, quam alius.
Iter: viae diurnae dimensio per Territoria, Pagos &c.
Geographica: Montes, Juga, Fluvii, Lacus, Urbes.
Physica: Cataractae, Fontes, Acidulae.
Solum minus frequens aut proprium loci.
Lithologica: Terrae, Saxa propria, Lapides varii.
Fodinae metalla, Ustrinae processus, Metallurgiae oeconomia.
Botanica: Plantae indigenae: loco, tempore, nomine incolarum.
Rariores describendae, delineandae, illustrandae.
Zoologica: Animalium rariorum Descriptio, Figura, Alimentum, Meres.
Insectorum alimentum, metamorphosis, noxa.
Piscium radii numerandi, Serpentum scuta.
Avium remiges, rectrices, Vermium structura scrutanda.
Oeconomica: Privata, fundamentum ejusdem.
Architectura Domorum, Sepium.
Georgica instrumenta, modus, tempus.
Horticultura qualis, quibus.
Monotrophaea quae, quales.
Pratorum cultura, habitus.
Diaeta ex quibus primaria, toto anno.
Coquinaria ars, Culina.
Panificium, Potus confectio.
Commercia, Manuales operationes.
Mores proprii, conversatione, Sermone, Vestitu.
Festivi nuptiales, sepulcrales.
Superstitiosi.
Antiquitates: Rudera, Tumuli, Runae.
Historica, Fabulosa.
Palmarium: Plantarum, Animalium, Lapidumque cognitio naturalis, influxus Systematis mundani, & usus generi humano.