Philosophia Botanica | Fructificatio | 125
125. IMPLETIO florum simplicium vel Petalis vel Nectariis peragitur.
Alia est plenitudo florum Simplicium, Compositorum alia.
Aquilegia triplici modo impletur:
- Petalis multiplicatis: Nectariis exclusis.
Aquilegia flore roseo. C. B.
- Nectariis multiplicatis; Petalis exclusis.
Aquilegia flore multiplici. C. B.
- Nectariis multiplicatis, Petalis permanentibus 5, ita ut petala quinque persistant, his interjecta sunt Nectaria ubique tria, quae se invicem deglutiunt.
Nigella flore pleno: Cui
Petala 5 inferiora ovata integra; reliqua implentia multifida triloba plana; ergo haec a nectariis multiplicatis orta.
Narcissus vel ex Petalis & Nectario multiplicatis impletur, vel Nectario pleno, petalis non multiplicatis.
Delphinium impletur plerumque Petalis planis, nectario excluso.
Singularis est metamorphosis Saponariae anglicanae, quae fit ex Pentapetala, vere Monopetala.
Maxime Singularis Peloria.