Philosophia Botanica | Fructificatio | 126


126. Multiplicantur (120) saepius Flores in Corolla Polypetala; Duplicantur autem frequentius in Monopetala. Flores tamen Monopetalos esse simulque Plenos, contradictorium non est.


Kramer 6. Monopetalos flores & simul plenos esse contradictiones statuit; sed negant Colchicum, Crocus, Hyacinthus, Polianthes.

Flores monopetali per lacinias Limbi; Polypetali per petala implentur.

Opulus flore globoso. C. B. rarissimum plenitudinis exemplum suppeditat; Opulus vulgaris enim gaudet Cyma, quae constat flosculis hermaphroditis numerosis campanulatis in disco; in ambitu vero s. radio floribus sterilibus ex corolla plana rotata; in Opulo flore globoso omnes flores disci evadunt similes radii, scilicet corollis rotatis magnis sterilibus, adeoque more compositorum florum impletur Opulus sola magnitutidine sterilitante. Hinc etiam Cymae natura proxime accedit ad Umbellum, quod & Cornus mas umbellata collata cum Corno femina s. Ossea indicat.