Philosophia Botanica | Fructificatio | 125


125. IMPLETIO florum simplicium vel Petalis vel Nectariis peragitur.


Alia est plenitudo florum Simplicium, Compositorum alia.

Aquilegia triplici modo impletur:

  1. Petalis multiplicatis: Nectariis exclusis.

    Aquilegia flore roseo. C. B.

  2. Nectariis multiplicatis; Petalis exclusis.

    Aquilegia flore multiplici. C. B.

  3. Nectariis multiplicatis, Petalis permanentibus 5, ita ut petala quinque persistant, his interjecta sunt Nectaria ubique tria, quae se invicem deglutiunt.

Nigella flore pleno: Cui

Petala 5 inferiora ovata integra; reliqua implentia multifida triloba plana; ergo haec a nectariis multiplicatis orta.

Narcissus vel ex Petalis & Nectario multiplicatis impletur, vel Nectario pleno, petalis non multiplicatis.

Delphinium impletur plerumque Petalis planis, nectario excluso.

Singularis est metamorphosis Saponariae anglicanae, quae fit ex Pentapetala, vere Monopetala.

Maxime Singularis Peloria.