Philosophia Botanica | Fructificatio | 128


128. Flores simplicium (115) Pleni (121) differunt a compositis naturalibus (118), quod pleni illi Pistillum commune in centro floris: compositi vero stamina & pistilla propria obtineant.


Canon inservit Tyroni; sit e. gr.

Compositus Flos naturalis e semiflosculis. Hieracium.

Simplex Flos impletus polypetalus. Lychnis.

tum Hieracio petalis propria stamina & pistilla.

at Lychnidi, Pistilli communis rudimentum adsit.

Compositus ergo fructus, stamina & pistilla, singula petalo propria, simplicium vero plenis Floribus Pistillum & fructus communia.

Nymphaea itaque lutea flore non est composito, nec pleno.