Philosophia Botanica | Characteres | 162
162. NATURAE opus semper est Species (155) & Genus (159); CULTURAE saepius Varietas (158); NATURAE & artis Classis (160) & Ordo (161).
Species constantissimae sunt, cum earum generatio est vera continuatio.
Genera esse naturalis evincunt plurimae plantae: Aconita, Nigellae, Bignoniae, Ranunculi, Mesembryanthema, Zygophylla, Gerania, Oxalides.
Varietates culturae opus esse, docet Horticultura, quae easdem saepius & producit, & reducit.
Classes & Ordines plerasque naturales esse, docent ordines naturales ยง. 77.