Philosophia Botanica | Characteres | 201
201. Termini (199) necessaria (200) plures excludendi, pauciores augendi sunt.
Auxi Botanicen plurimis terminis S. 82. 83. 84. 85. 86. e. gr. Involucrum, Spatha, Corolla, Anthera, Pollen, Germen, Stigma, Legumen, Drupa, Cyma, Arillus, Stipula, Scapus, Bractea, Pedunculus, Glandula.
Termini praeservarunt Anatomiam, Mathesin, Chemiam ab idiotis; Medicinam autem eorum defectus conculcavit.
Usus eorum eximius est in compendiose loquendo, & rite cogitando, modo non destituantur adaequatis definitionibus.
Dissepimentum valvis contrarium aut parallelum in Siliquosis saepius adhibuit Tournefortius, quod intelligendum cum grano salis; parallelum dicitur cum latitudine & diametro transversali accedat ad valvulas; contrarium vero audit, ubi angustius est dissepimentum quam valvulae.
Papilionacea, corolla, ab insecto dicta concipitur vulgo ut navicula, cujus.
Carina excipit & includit stamina & pistilla, constatque duobus petalis coadunatis.
Alae autem carinae lateribus vtrinque adstant solitariae.
Vexillum alis & carinae incumbit.
Ringens corolla monopetala, irregularis est & limbo divisa in duo labia.
Galea Riv. labium superius est.
Barba vero labium inferius audit.