Philosophia Botanica | Differentia | 263
263. Inventoris vel alius cujuscunque nomen in Differentia non adhibeatur.
Plantarum manus sunt nomina: Dextra Genericum, Sinistra Specificum; manus plantarum oculatae sunt, credunt ea solum, quae vident; has porrigat Botanico Planta, si fides habenda rebus.
Nota sic planta promit Scientia omnia occulta: Historica, Synonyma, reliqua.
Erronea Nom. Specif. a viris dicta esse omnia statuimus, sive ea ab Inventore, seu a Descriptore, seu a Historia, sive in Memoriam efficta sunt.
ab Inventore.
- Trifolium gastonium Moris.
a Descriptore.
- Gramen cyperoides Boelii Lob.
- Conyza tertia Dioscoridis C. B.
- Conyza media Matthioli I. B.
- Narcissus Tradescantii Rudb.
ab Historia.
- Sideritis Valerandi Dourez. I. B.
- Campanula a Tossano Carolo missa I. B.
-
Mimosa a Domino Hermans, excellentissimi D. Syen. Breyn.
in Memoriam.
-
Chamaepithys flore plusquam eleganti, s. Plusqueneti Pluk.
- Eriocephalus Bruniades Pluk.
- Amanita Divi Georgii Dill.