Philosophia Botanica | Differentia | 266


266. Color in eadem specie mire ludit, hinc in differentia nil valet.


Coloris inconstantia in animalibus domesticis praecipue elucet.

Colore in floribus nihil inconstantius est; Rubri & Caerulei flores inter omnes facillime & saepissime in album transeunt. ยง. 313.

Flores Mirabilis & Dianthi barbati in eadem planta diverso colore ferunt corollas.

Color maxime sensum subtilissimum attrahit & delectat.

Summa itaque oscitantia facillime ad colores revocabant veteres, sed nimium ne crede colori.

Anthophilorum studium inde natum in opprobrium artis, ut mortalium nulli longius extra oleas vagari videntur; patet hoc ex Tulipa, Pulsatilla, Ranunculo, Hyacintho, Primula.

Tournefortius castra anthophilorum intrans, vidit, tanquam polyedro, in uno Hyacintho 63, & in unica Tulipa 93. species, quam re ipsa essent, plures.

Erronea Nom. Specif. a colore desumta, statuimus esse omnia, sive haec a Flore s. a Fructu s. a. Seminibus, s. a Radice, s. a Planta, s. a. Foliis, s. per Imaginationem desumta.

Colorata folia dicuntur, cum alium assumant colorem, quam viridem.

Haec variant maxime & saepius colorem peregrinum deponunt.

Albo-maculata: Cyclamon, Acetosa italica, Ranunculus repens, Trifolium album, Amaranthus emarginatus.

Nigro-maculata: Ranunculus, Ficaria, H deraceus, Arum, Galeobdolon D. Hypochaeris, Persicaria ferrum equinum referens T. Orchides.

Rubro-maculata: Ranunculus acris, Nymphoides folio maculis purpureis notato T. Amarantus tricolor.

Tessellata; Satyrium. Fl. suec. 732. Cypripedium Fl. suec. 736.

Punctata subtus: Anagallis, Plantago maritima. Fl. suec. 127.

Linea alba: Arundo indica cornut. Phalaris gramen pictum, & subtus Empetrum.

Limbo argenteo: Ilex T. Buxus T. Caprifolium T. Glechoma T.

a Flore

a Fructu.

a Seminibus.

a Radice.

a Planta.

a Foliis.

ab Imaginatione.