Philosophia Botanica | Differentia | 267
267. Odor speciem nunquam clare distinguit.
Olfactus examinat tenuissima effluvia; obscurus maxime inter sensus; genera paucissima nominat.
Variat omnium facillime odor, & diversus in diversis subjectis.
Quot corpora olida, totidem distinctos esse odores, etiam in eadem specie, patet ex canum indigatione heri in turba hominum.
Odores limites determinatos non admittunt, nec definiri possunt; adeoque inter characteres nostros vagos exulandi pro nota characteristica.
Erronea Nom. Specif. merito proclamamus ea omnia, quae pro differentia olfactum admittunt.
a Speciebus odoris.
- Hypericum hircinum.
- Melo moschatus.
- Agrimonia medio modo odorata M.
- Arbor mer dam olens.
a Tempore
- Hesperis noctu olens.
- Caryophyllus inodorus.
a Plantis aliis.
-
Ocymum caryophyllatum C. B. citri odore. anisi odore. foeniculi odore. melissae odore. cinnamoni odore. rutae odore. stiracis liqu. odore.