Philosophia Botanica | Differentia | 266
266. Color in eadem specie mire ludit, hinc in differentia nil valet.
Coloris inconstantia in animalibus domesticis praecipue elucet.
Colore in floribus nihil inconstantius est; Rubri & Caerulei flores inter omnes facillime & saepissime in album transeunt. ยง. 313.
Flores Mirabilis & Dianthi barbati in eadem planta diverso colore ferunt corollas.
Color maxime sensum subtilissimum attrahit & delectat.
Summa itaque oscitantia facillime ad colores revocabant veteres, sed nimium ne crede colori.
Anthophilorum studium inde natum in opprobrium artis, ut mortalium nulli longius extra oleas vagari videntur; patet hoc ex Tulipa, Pulsatilla, Ranunculo, Hyacintho, Primula.
Tournefortius castra anthophilorum intrans, vidit, tanquam polyedro, in uno Hyacintho 63, & in unica Tulipa 93. species, quam re ipsa essent, plures.
Erronea Nom. Specif. a colore desumta, statuimus esse omnia, sive haec a Flore s. a Fructu s. a. Seminibus, s. a Radice, s. a Planta, s. a. Foliis, s. per Imaginationem desumta.
Colorata folia dicuntur, cum alium assumant colorem, quam viridem.
Haec variant maxime & saepius colorem peregrinum deponunt.
Albo-maculata: Cyclamon, Acetosa italica, Ranunculus repens, Trifolium album, Amaranthus emarginatus.
Nigro-maculata: Ranunculus, Ficaria, H deraceus, Arum, Galeobdolon D. Hypochaeris, Persicaria ferrum equinum referens T. Orchides.
Rubro-maculata: Ranunculus acris, Nymphoides folio maculis purpureis notato T. Amarantus tricolor.
Tessellata; Satyrium. Fl. suec. 732. Cypripedium Fl. suec. 736.
Punctata subtus: Anagallis, Plantago maritima. Fl. suec. 127.
Linea alba: Arundo indica cornut. Phalaris gramen pictum, & subtus Empetrum.
Limbo argenteo: Ilex T. Buxus T. Caprifolium T. Glechoma T.
a Flore
-
Primula veris luteo flore. rubro. albo. ferrugineo. Auricula ursi fl. coccineo. purpureo. violaceo. variegato.
a Fructu.
- Melo fructu luteo.
- Cucumis fructu albo.
- Pepo fructu variegato.
- Prunus fructu atrocaeruleo.
- Prunus fructu flavo.
- Prunus fructu cerei coloris.
a Seminibus.
- Papaver semine albo.
- Papaver semine nigro.
- Sinapi semine rufo.
- Sinapi semine luteo.
a Radice.
-
Daucus radice atro rubente. radice aurantii coloris. radice lutea.
a Planta.
-
Brassica viridis. - - - rubra. - - - alba. Marubium album. - - - nigrum. Hyoscyamus niger. Martagon cruentum.
a Foliis.
-
Agrifolium fol. ex luteo varieg. - - - - fol. ex albo varieg. - - - - fol. limbis & spinis argenteis aureis. - Ocymum maculatum.
- Esula punctis croceis notata.
-
Malva foliis margine superius micis sulphureis ad solem splendentibus donata Moris.
ab Imaginatione.
- Alypum s. Frutex terribilis.
- Campanula pulcra I. B.
- Filix scandens perpulchra B. E.
- Poinciana flore pulcherrimo T.
- Filix saxatilis elegantissima.