Philosophia Botanica | Differentia | 269
269. Vis & Usus Differentiam botanico vanam subministrant.
Species, ut noscatur, debet methodo veterum experimentum fieri in anima vili
Hippomanem si gustes, videbis experimenta periculosissima
Arum summis labris degustantes mutos reddens. Solan.
Pharmacopaeorum plantae & nomina inter synonyma sint: isti non magis nomina praescribant Botanicis, quam ipsi, ex Botanicis principiis, recedunt a suo usu.
Anne ex uno genere Convolvuli, Turbith, Mehoaanna, Scammonium &c. Pharmacopaeorum gratia conficienda, contra leges Creatoris, totidem genera.
Anne ex una eademque Punica plura genera plantarum condenda, ex Floribus Balaustium, ex fructu Granatum, ex cortice fructus Malacorium? Sit mens Sana in Sano corpore.
Erronea Nom. Specif. pronunciamus esse omnia; quae vires aut usum in se comprehendunt, sive ea ab officinis, sive a salubritate, sive a Diaeta, sive ab oeconomicis, s. ab Historicis notam acceperunt.
a Pharmacopolio.
- Agrimonia officinarum C. B.
-
Calamintha officinarum Germaniae C. B.
- Martagon Alchimistarum Lob.
- Hieracium usuale Rd.
a Vita.
- Solanum Lethale.
- Aconitum Salutiferum.
ab Oeconomicis.
- Genista scoparia.
- Rubia tinctoria.
- Dipsacus fullonum.
-
Ricinoides, ex qua paratur Tournesol Gallorum T.
a Viribus.
- Menyanthes antiscorbutica.
- Rhamnus catharcticus.
- Solanum Somniferum.
- Solanum furiosum.
a Diaeta.
- Pisum cortice eduli.
-
Pisa, quae simul cum folliculis comeduntur. Volk.
ab Historia.
- Punica, quae Malum Granatum fert.
-
Canellifera arbor, cortice ignobiliore, cujus folium Malabathrum officinarum.