Philosophia Botanica | Differentia | 278
278. Fulcra (84) & Hybernacula (85) communiter optimas differentias relinquunt.
Hisce notis destitutus Botanicus, vix ac ne vix quidem species facile & tuto determinabit, quod plurimis exemplis patet.
Aculei in Rubo. Spinae in Pruno maxime notabiles sunt.
Bracteae in Fumaria, Hedysaro indico, Dracocephalo.
Coma constat bracteis, quae caulem terminant magnitudine insignes, ut in Corona Imperiali, Lavendula, Salvia.
Glandulae in Pado, Urena, Mimosa, Cassia essentiales notas dant.
Serraturae glandulosae ad basin foliorum in Heliocarpo, Salice, Amygdalo.
Dorsum foliorum glandulosum in Pado, Urena, Passiflora.
Aculei glandulosi apice secernentes liquorem in Bauhinia aculeata.
Glandularum cognitione destitutus nunquam certo & tuto species distinguet in plurimis Generibus, praecipue in Cassia, Mimosa, aliisque.
Amygdalus a Persica solis glandulis serraturarum distinguitur.
Urenae species nullus determinabit, antequam foliorum glandulas examinavit.
Convolvuli calyce tuberculato species in plures derimerentur ob foliorum diversam figuram, nisi Glandulae conjungerent.
Monarda corolla glandulis adspersa, evidentissime distincta evadit a congeneribus.
Stipulae magni faciendae sunt in vastissimis Generibus, ubi dubium de Specie existat.
Melianthus alia stipulis solitariis, alia vero geminis distinguitur.
Cassia stipulis reniformibus barbatis, Fl. Zeyl. 151. distinctissima evadit a congeneribus omnibus.
Gemmae in eodem Genere saepe diversissimae, uti constat ex Genere Rhamni, ubi Cervispina, Alaternus, Paliurus, Frangula, gemmis diversae sunt.
Salicum familia amplissima & intricatissima ex Gemmarum structura & Foliatione facillime & certissime distinguitur in species constantissimas.
Bulbi distinguunt optime & fere unice Scillae Genus.
In axillis Foliorum residentes Bulbi Dentariam, Lilium, Ornithogalum, Saxifragam, & Bistortam, singulari nota determinant.