Philosophia Botanica | Differentia | 281
281. Notae genericae (192) in differentia usurpatae, absurdae sunt.
Notas genericas Characteris Naturalis hic intelligimus, quae species numquam distinguunt; hae enim in genere consentientes sunt per omnes species; nec dissentiunt, quae consentiunt.
Erroneas itaque esse omnes differentias statuimus, quae notas specificas desumunt a notis characteris naturalis.
Polygala siclilosa tetrapetala bicapsularis. Moris.
Aponogeton staminibus singularibus P.
Guajacum aceris s. bursae pastoris fructu. Br.