Philosophia Botanica | Differentia | 298


288. Nomen specificum terminis positivis, non vero negantibus, utatur.


Negativa nihil dicunt, vel dicunt, quod non est, non vero, quid est.

Quamdiu vocabula positiva adsunt, nunquam licet privativis uti, adeoque semper parata erunt vocabula, quae ideas oppositas exprimunt.

Subrotundum & oblongum.
Rotundatum angulatum.
Fissum indivisum.
Obtusum acutum
Pungens inerme.
Serratum integerrimum.
Nervosum enerve.
Tomentosum glabrum.
Tectum nudum.
Venosum avenium.
Teres angulosum.
Tubulosum farctum,
Simplex & compositum.
Petiolatum sessile.
Erectus volubilis.
Teres angulatus.
Simplicissimus ramosus.
Aristatus muticus.
Laxus (flaccidus) strictus.
Remoti conferti.
Divaricati coarctati.
Caulescens acaulis.
Herbaceus lignosus s. fructicosus.
Attenuatae incrassatae.

Fiat descriptio plantae vastissima terminis negativis, nemo inde sibi formet ideam levissimam plantae. vide D. Episcop. Browallii Examen epicriseos.

Erronea itaque sunt omnia nomina specifica, quae admittunt vocabula vel particulas negativas.

Lysimachia non papposa Mor. Seminibus nudis.

Hippuris non aspera I. B. glabra.

Bidens folio non dissecto T. integro.

Phalangium non ramosum Wehm. caule simplici.

Lychiis petalis non bifidis. Mor. integris.