Philosophia Botanica | Differentia | 303


303. Particulas, adjectiva substantivaque conjungentes, nomen specificum excludat.


Particulae ejusmodi sunt: Vel

Conjunctivae: &, atque, simul.

Disjunctivae; vel, sive, seu.

Casu ablativo, absque ulla praepositione, notae omnes in differentia proponantur.

Ubi autem duo diversa indicanda in eadem planta, utimur nota ve vel que in fine sequentis vocabuli, ne augeat numerum vocabulorum: e. gr.

Carduus foliis lanceolatis ciliatis integris laciniatisque. Hort. cliff. 392.

Junkus foliis planis, spica sessili pedunculatisque. Flor. suec. 288.


Exulant differentiae omnes, quae admittunt particulares disjungentes: e. gr.

Medica silv. frut. vel Trifolium falcatum seu Medica siliqua tortili. Moris.

Absinthium ponticum, seu romanum officinarum, seu Dioscoridis. Moris. C. B.

Aster montanus sive Oculo Christi similis, si non idem, sive Conyza 3. I. B.