Philosophia Botanica | Differentia | 304
304. Notae distinctivae partes plantarum (80), non vero adjectiva, in nomine specifico distinguant.
Particulae distinguentes hujus loci sunt: Comma (,), Comma cum Puncto (;), Colon (:), & Punctum (.).
Differentia specifica per particulas rite interstinctas evidentissima evadit.
Ego utor Commate ad distinguendum partes; Colon autem adhibeo, ubi partis subdivisio est; Puncto autem claudo differentiam. A.
Alii utuntur Commate cum Puncto ad distinguendum partes; Commate vero distinguunt iidem omnia adjectiva. B.
Antecessores Commate & partes & adjectiva plerumque distinxerunt. C.
A. Bauhinia inermis, foliis cordatis semibifidis: laciniis acuminato-ovatis erecto-dehiscentibus. H. C.
B. Bauhinia inermis, foliis cordatis, semibifidis; laciniis acuminato-ovatis, erecto-dehiscentibus. H. C.
C. Bauhinia inermis, foliis cordatis, semibifidis, laciniis acuminato-ovatis, erecto-dehiscentibus. H. C.