Philosophia Botanica | Fructificatio | 121
121. PLENUS (119) Flos, cum Corolla adeo multiplicatur, ut Stamina omnia excludantur.
Fit dum Stamina excrescunt in Petala, haec replent flores, & saepius suffocant pistillum, praesertim dum omnia stamina exclusa sunt.
Polypetali saepius fiunt pleni:
Malus, Pyrus, Persica, Cerasus, Amygdalus, Myrtus, Rosa, Fragaria.
Ranunculus, Caltha, Hepatica, Anemone, Aquilegia, Nigella.
Papaver, Paeonia, Dianthus, Silene, Lychnis, Coronaria.
Lilium, Fritillaria, Tulipa, Narcissus, Colchicum, Crocus.
Cheiranthus, Hesperis; Malva, Alcea, Hibiscus.
Monopetali rarius implentur:
Primula, Hyacinthus, Datura, Polianthus.
Steriles esse plenos, & ratio §. 150.
Genera non constituere plenos §. 184. 185.
Anthophilorum & Hortulanorum deliciae sunt flores Pleni.