Philosophia Botanica | Differentia | 275


275. Radix (81) differentiam realem saepe subministrat, ad eam tamen, nisi omnes aliae interclusae sint viae, non confugiendum est.


Si alia supersit constans nota ad radicem non confugiendum; non enim licet facile in hortis plantas eradicare, in Herbariis non facile transfertur radix; in vivis plantis oculis nostris se subducit etiam radix.

Quo facilius dignoscuntur plantae, eo melius, sed necessitati nulla lex posita est.

Scillae difficillime ab herba distinguuntur, a Bulbo tunicato aut solido, aut squamoso facillime.

Orchides tuto non distinguuntur, nisi radices fibrosae, subrotundae, aut testiculatae in auxilium vocantur.

Fumariae bulbosae radice cava majores & minores.

radice non cava majores & minores.

sunt tantum varietates, ut monstrat habitus totius plantae; huic etiam calyx vix oculis manifestus & bracteae a reliquis diversae.