Philosophia Botanica | Fructificatio | 118


118. UMBELLATUS Flos (116) est aggregatus ex flosculis pluribus insidentibus receptaculo in pedunculos fastigiatos, omnes ex eodem puncto productos.

CYMA (116) vero flos est aggregatus ex flosculis pluribus insidentibus receptaculo in pedunculos fastigiatos, primores ex eodem puncto productos, posteriores autem sparsos.


Umbella est, ubi Pedunculi omnes ex eodem centro ambitu aequali exeunt.

Simplex umbella, ubi receptaculum sic semel dividitur in pedunculos: Cornus, Spireae species.

Composita umbella, ubi omnes pedunculi communes subdividuntur in umbellulas.

Umbellula itaque partialis umbella est.

Proprietates umbellatorum florum proprie sic dictorum sunt.

  1. Receptaculum commune divisum in pedunculos e centro s. puncto eodem ortos, ambitu aequales, sive inde umbella plana s. convexa s. concava evadat.
  2. Germen sub corollula.
  3. Stamina 5 distincta, decidua.
  4. P stillum bifidum.
  5. Semina duo, connexa summitate.

Constat involucro, umbella, Radio diversis.

Involucrum universale 4 phyllum: Hydrocotyle, Sison, Cuminum.
5 phyllum: Bupleurum, Scandix, Bubon.
7 phyllum: Ligusticum.
10 phyllum: Artedia.
partiale dimidatum: Ethusa, Coriandrum, Sanicula.
caducum: Ferula, Heracleum.

Umbella disco masculo: Astrantia, Caucalis, Artedia, Oenanthe, Scandix.

radiata, petalis marginalibus majoribus: Trodylium, Caucalis, Coriandrum, Ammi, Heraclii species.

Cyma, uti umbella, omnes pedunculos primarios, ex eodem centro educit, partiales vero vagos spargit: Opulus, Cornus virga sanguinea dicta, Ophiorrhiza.

Receptaculum sic productum esse docet Involucrum; demonstrat Cornus umbellata, cujus species Virga sanguinea, quae uti Tinus aut Viburnum pedunculis ramificatur.