Philosophia Botanica | Fructificatio | 130


130. Flores compositi pleni a petalis planis (127) differunt a compositis naturalibus (117) petalis planis, quod pleni illi antheris destituantur, quibus naturales gaudent.


Canon inservit pro distinctione inter Semiflosculos T. & Radiatos flore pleno. e. g. inter Hieracium & Chrysanthemum.

  1. Compositi pleni flores a petalis planis fiunt ex Radiatis T. dum implentur, si radius discum totum occupat: ut in Chyrsanthemo, Heliantho, Calendula.
  2. Compositi naturales petalis planis sunt Semiflosculosi Tournef. ut Hieracium, Leontodon, Sonchus.

    Hi duo flore a. b. facile ludunt Tyrones.

    Semiflosculosi T. flosculi nunquam nisi hermaphroditi visi.

    Radiati pleni vero nunquam visi sunt antheris instructi Sic Tagetis flores pleni gaudent pistillis sine staminibus ad singulos flosculos; at vero Leontodon & staminibus & pistillis.