Philosophia Botanica | Sexus | 150
150. LUXURIANTES Flores (119) nulli Naturales, sed omnes Monstra sunt. Pleni (121) enim Eunuchi evaserunt, adeoque semper abortiunt; Multiplicati (120) non aeque; Proliferi (122) monstrosorum augent deformationem.
Flos perfecte plenus nullus propagatur seminibus: ergo ipse prodit vel e depactis ramis, vel e viviradicibus; ut Dianthus, Lychnis, Hepatica, Cheiranthus, Tropaeolum, Rosa, Punica, Caltha, Ranunculus, Viola, Paeonia, Narcissus.
Pauci Flores, ut Papaver Nigella, potius multiplicati dicendi, quam perfecte pleni, semina perficiunt.
Luxuriantes flores multiplicant corollam cum damno staminum, quae excrescunt in petala; adeoque Multiplicati flores plurima, Pleni omnia stamina amisere. Multiplex ordo petalorum ideam praebet floris Multiplicati; at vero Nymphaeae, Cacti, Mesembryanthemi flores multiplicati non sunt dicendi, cum evadant tales absque damno staminum.
Sponsalia plantarum, qui de Sexu plantarum plura velit, adeat.